- CORNEUS Color
- CORNEUS Colorquem in Onychite lapide improbat Plinius, candidus est et similis vitro, qui tamen color lapidi nomen dedit, ut et gemmae. Utrumque enim a corneo unguis candore dictum, ὀνύκειον gemma, ὀνυχίτης λίθος. Epiphanius ἐξὕδατος ἀςτάκτου πεπῆχθαι talem, creditum vulgo ait, h. e. ex aqua glaciali concretum: more vide. crystalli, cui sitnile vitrum est. Optimum vero etpraestantissimum quam maxime mellei, nec translucidi coloris esse, idem Plinius docet, quem vide si placet, l. 37. c. 6. et plura ad hanc rem, apud Salmas. ad Solin. p. 562.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.